| insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum | 6.22.1.1 |
| consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis | |
| Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio | |
| L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui | |
| ex Etruria noui motus nuntiarentur—omnia enim inde | 5 |
| suspecta erant—relictis. ad Uelitras aduersus maiora paene | 2.1 |
| auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem | |
| secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti | |
| et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum | |
| esset. oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et | 3.1 |
| anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum cense- | |
| bant. litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis | |
| acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae. | |
| itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Prae- | 4.1 |
| nestinis indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente | |
| Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis | |
| defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere | |
| uictoriam. eam rem aegre passi Romani M. Furium | 5.1 |
| Camillum sextum tribunum militum creauere. additi | |
| collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. | |
| Lucretio et M. Fabio Ambusto. Uolscum bellum M. Furio | 6.1 |
| extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius | |
| datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad | |
| omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius | |
| prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam | 5 |
| potius eius sibi quam suam gloriam petiit. | |
| exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare | 7.1 |
| parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus | |
| populi restiterat; sed uegetum ingenium in uiuido pectore | |
| uigebat uirebatque integris sensibus, et ciuiles iam res haud | |
| magnopere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus | 8.1 |
| quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Es- | |
| quilinam in posteram diem ad Satricum profectus. ibi eum | |
| expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes mili- | |
| tum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur. | 5 |
| postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in | 9.1 |
| aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum | |
| facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, | |
| quibus solis confiderent, profuturas esse. |