| pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali | 6.21.1.1 |
| famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio | |
| quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lu- | |
| cretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum | |
| consulari potestate. hostes noui praeter Uolscos, uelut | 2.1 |
| sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi | |
| datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes | |
| defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae | |
| fidelissima urbs fuerat, subito exorti. id patres rati con- | 3.1 |
| temptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu im- | |
| punita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore | |
| ad populum ferretur de bello eis indicendo. ad quam | 4.1 |
| militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino | |
| agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae | |
| creauerunt. tum, ut bellum iuberent, latum ad populum | 5.1 |
| est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus | |
| bellum iusserunt. apparatum eo anno bellum est, exercitus | 6.1 |
| propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis | |
| spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum | |
| pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni | 7.1 |
| priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset aucto- | |
| resque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti | |
| piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias | |
| a consiliis pacis. neque in senatu solum per eos legatio | 8.1 |
| impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum | |
| in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit | |
| omnem spem pacis. de Praenestinorum quoque defectione | 9.1 |
| eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tuscu- | |
| lanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum | |
| erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de | |
| criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret. | 5 |