| adprobantibus cunctis | 6.20.1.1 |
| diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota | |
| plebs est, utique postquam sordidatum reum uiderunt nec | 2.1 |
| cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos qui- | |
| dem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, | |
| quod ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto dis- | |
| crimine non et proximi uestem mutarent: Ap. Claudio in | 3.1 |
| uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem | |
| gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem | |
| uirum, quod primus a patribus ad plebem defecisset. | |
| cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis sedi- | 4.1 |
| tiosasque uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia | |
| proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, | |
| apud neminem auctorem inuenio; nec dubito haud parua | 5.1 |
| fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco | |
| fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et | |
| quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed | |
| inuisa etiam reddiderit: homines prope quadringentos pro- | 6.1 |
| duxisse dicitur, quibus sine fenore expensas pecunias tulisset, | |
| quorum bona uenire, quos duci addictos prohibuisset; ad | 7.1 |
| haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed | |
| protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad | |
| triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes | |
| duas murales coronas, ciuicas octo; ad hoc seruatos ex | 8.1 |
| hostibus ciues [produxit], inter quos C. Seruilium magistrum | |
| equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae | |
| bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magni- | |
| fica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus | 5 |
| insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium | 9.1 |
| spectans Iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortu- | |
| narum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi | |
| Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani | |
| dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et | 5 |
| orasse singulos uniuersosque ut Capitolium atque arcem | |
| intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent. | |
| in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et | 10.1 |
| reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos | |
| preces auertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque | |
| hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore | |
| in praeoccupatis beneficio animis uero crimini locum. ita | 11.1 |
| prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, | |
| unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi | |
| indictum est. ibi crimen ualuit et obstinatis animis triste | |
| iudicium inuisumque etiam iudicibus factum. sunt qui per | 12.1 |
| duumuiros, qui de perduellione anquirerent creatos, auctores | |
| sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locus- | |
| que idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et | |
| poenae ultimae fuit. adiectae mortuo notae sunt: publica | 13.1 |
| una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque | |
| officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius | |
| in arce aut Capitolio habitaret; gentilicia altera, quod gentis | 14.1 |
| Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius | |
| uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in libera ciuitate | |
| natus esset, memorabilis. populum breui, postquam peri- | 15.1 |
| culum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes | |
| desiderium eius tenuit. pestilentia etiam breui consecuta nul- | |
| lis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio | |
| magnae parti uideri orta: uiolatum Capitolium esse sanguine | 16.1 |
| seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope | |
| oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent. |