| at in parte altera senatus de secessione in domum priua- | 6.19.1.1 |
| tam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole | |
| libertate agitat. magna pars uociferantur Seruilio Ahala | 2.1 |
| opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum | |
| hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum. | |
| decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem | 3.1 |
| habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis | |
| consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat. tum | 4.1 |
| tribuni consulari potestate tribunique plebi—nam et <ei>, quia | |
| eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem | |
| cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum omnes | |
| quid opus facto sit consultant. cum praeter uim et caedem | 5.1 |
| nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis | |
| fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni | |
| plebis: 'quid patrum et plebis certamen facimus, quod | 6.1 |
| ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid | |
| cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius | |
| adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat? diem dicere | 7.1 |
| ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum | |
| est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex | |
| aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patri- | |
| cium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli | 5 |
| magis quam libertati fauebunt suae.' |