| seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antia- | 6.33.1.1 |
| tes uicti malis subactique bello in quo et nati erant et con- | |
| senuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace | 2.1 |
| noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad per- | |
| seuerandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam | |
| utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta | |
| persequerentur. Latini profecti, ab societate pacis, ut reban- | 3.1 |
| tur, inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis | |
| arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque | |
| Romanis dedunt. ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos | 4.1 |
| bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo | |
| erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis | |
| aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud | |
| tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanis- | 5 |
| que inicerent, quam Matris Matutae templum; inde eos nec | 5.1 |
| sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox | |
| horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes | |
| procul delubris amouissent. incensos ea rabie impetus | 6.1 |
| Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio | |
| Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in | |
| ciuitatem se dedissent. patentibus portis cum improuiso | 7.1 |
| incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum | |
| est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis | |
| nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum | |
| facerent, misere. haud segnius quam fide populi Romani | 8.1 |
| dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et | |
| Ser. Sulpicius tribuni militum duxere. clausas portas | 9.1 |
| Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum | |
| animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem | |
| oppugnare, terrere una ac pauere. aduentus Romanorum | 10.1 |
| mutauerat utriusque partis animos: Tusculanos ex ingenti | |
| metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia | |
| mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam | |
| de se ipsis spem uerterat. tollitur ex arce clamor ab Tuscu- | 11.1 |
| lanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano. utrim- | |
| que urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum decurrentium | |
| ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia | |
| molientesque obices portarum arcere possunt. scalis prius | 12.1 |
| moenia capta, inde effracta claustra portarum; et cum anceps | |
| hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla uis | |
| nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad | |
| unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus | 5 |
| Romam est reductus. |