| quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia | 6.34.1.1 |
| foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque | |
| plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, | |
| facultas soluendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil | 2.1 |
| dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditori- | |
| bus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat. adeo | 3.1 |
| ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed | |
| principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum | |
| inter patricios petendum, quod tanta ui ut liceret tetenderant, | 4.1 |
| sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos peten- | |
| dosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessio- | |
| nemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos | |
| reciperasse in perpetuum patres uiderentur. | 5 |
| ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque | 5.1 |
| solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi | |
| Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum | |
| etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus con- | |
| temptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio | 5 |
| maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro | |
| tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam | |
| Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. | 6.1 |
| Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, | |
| ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de | |
| foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. | |
| cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui | 5 |
| sorori fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus | 7.1 |
| stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. | |
| frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid | |
| uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique | |
| ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri | 5 |
| uolt, paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi | 8.1 |
| cum pater forte uidisset, percontatus 'satin salue?' auerten- | |
| tem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem | |
| nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter scis- | 9.1 |
| citando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta | |
| impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia | |
| intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum | 10.1 |
| animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram | |
| honores quos apud sororem uideat. inde consilia inire cum | 11.1 |
| genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et | |
| cuius spei nihil praeter genus patricium deesset. |