| occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem | 6.35.1.1 |
| uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in | |
| summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad | |
| eam cogitationem esse; conando agendoque iam eo gradum | 2.1 |
| fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad | |
| summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. | |
| in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu | 3.1 |
| sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent; creatique | 4.1 |
| tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes | |
| aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam | |
| de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris per- | |
| numeratum esset id quod superesset triennio aequis portioni- | 5 |
| bus persolueretur; alteram de modo agrorum, ne quis plus | 5.1 |
| quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum | |
| militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe | |
| crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo | |
| obtineri non possent. | 5 |
| omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido | 6.1 |
| inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine pro- | |
| posito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque | |
| consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam | |
| ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus | 5 |
| tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus ad | 7.1 |
| suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, | |
| stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne | |
| quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque | 8.1 |
| frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis roga- | |
| tiones essent, 'bene habet' inquit Sextius; 'quando quidem | |
| tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur | |
| plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum | 9.1 |
| creandis; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes | |
| collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae cecidere | 10.1 |
| minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla | |
| sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti | |
| nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo | |
| magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia | 5 |
| tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem | |
| tenuit. |