| alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes | 6.36.1.1 |
| otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum | |
| Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare | |
| adorti sunt; eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis | 2.1 |
| ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo | |
| sed etiam plebem mouit. remittentibus tribunis plebis | 3.1 |
| comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni mili- | |
| tum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius | |
| P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in | |
| dilectu quam in comitiis plebem habuere; ingentique con- | 4.1 |
| tentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo | |
| summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia com- | |
| pulere; obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae | 5.1 |
| quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a | |
| quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere; ante noui | 6.1 |
| creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et | |
| M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his qui- | |
| dem tribunis ad Uelitras memorabile factum. | |
| in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter | 7.1 |
| Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos | |
| plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis | |
| socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud | |
| dubium ferebat; et cum octo ex collegio tribunorum plebi | 8.1 |
| primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, | |
| et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes | |
| animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat | |
| intercessioni suae praetendebant: Uelitris in exercitu plebis | 9.1 |
| magnam partem abesse; in aduentum militum comitia | |
| differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffra- | |
| gium ferret. Sextius Liciniusque cum parte collegarum et | 10.1 |
| uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu | |
| tractandi animos plebis, primores patrum productos interro- | |
| gando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant: | |
| auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diui- | 11.1 |
| derentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli | |
| prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini | |
| uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret | |
| ager? an placeret fenore circumuentam plebem, [ni] potius | 12.1 |
| quam sortem [creditum] soluat, corpus in neruum ac supplicia | |
| dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri | |
| uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi | |
| carcerem priuatum esse? | 5 |