| haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes | 6.37.1.1 |
| sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua | |
| increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore | 2.1 |
| trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, | |
| nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, | |
| [plebi] fecissent. contemni iam tribunos plebis, quippe | 3.1 |
| quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo. | |
| non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se | 4.1 |
| auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam | |
| plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quis- | |
| quam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus | |
| habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse | 5 |
| sit, neminem fore. an iam memoria exisse, cum tribunos | 5.1 |
| militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut | |
| et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta | |
| annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? | |
| qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros | 6.1 |
| plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis | |
| occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros, | |
| qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? lege obtinen- | 7.1 |
| dum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum | |
| extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus, | |
| quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris | |
| futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti | 8.1 |
| sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magis- | |
| tratus. numqui enim socordius aut segnius rem publicam | |
| administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex | |
| plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus | 5 |
| praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra | 9.1 |
| patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem ple- | |
| beium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis | |
| ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum | |
| Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeiis; eam | 10.1 |
| esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum | |
| populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem | |
| libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in plebem | 11.1 |
| uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque hono- | |
| rem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, | |
| maiora liberis relinquenda. huius generis orationes ubi | 12.1 |
| accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duum- | |
| uiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, | |
| pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia | |
| in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat. | 5 |