| prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur | 6.38.1.1 |
| legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos | |
| militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique | |
| quia legum latores erant, plebes reficiebat. tribuni | 2.1 |
| militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius | |
| Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius. principio statim | 3.1 |
| anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum | |
| tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus | |
| obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum | |
| imperium summumque ad ciuem decurrunt. dictatorem | 4.1 |
| dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum | |
| equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores | |
| aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam | |
| plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto | 5 |
| tribus ad suffragium uocant. | |
| cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae | 5.1 |
| minarumque consedisset atque ageretur res solito primum | |
| certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem inter- | |
| cedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, | |
| tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et | 5 |
| 'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando | |
| quidem' inquit, 'Quirites, iam uos tribunicia libido, non | 6.1 |
| potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis | |
| partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non | |
| rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator in- | |
| tercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio | 5 |
| tutabor. itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni | 7.1 |
| collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram | |
| concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae | |
| ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa | |
| dissolui non patiar.' aduersus ea cum contemptim tri- | 8.1 |
| buni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira | |
| Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et | |
| addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores | |
| adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum. | 5 |
| terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit | 9.1 |
| magis certamine animos quam minuit. sed re neutro | |
| inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, | |
| ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad | |
| plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore | 5 |
| quid egisset, quingentum milium ei multa esset; sed auspiciis | 10.1 |
| magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius | |
| credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus | |
| est extemplo P. Manlius dictator—quem quid creari attine- | |
| bat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?—et quod | 11.1 |
| eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, | |
| haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium | |
| repetiturum; simul quod eo tempore quo promulgatum de | 12.1 |
| multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem | |
| cogi uidebat, obsistere potuit aut ne illas quidem propter | 13.1 |
| quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam | |
| nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, | |
| dictaturae semper altius fastigium fuit. |