| inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio | 6.39.1.1 |
| initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis | |
| habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus | |
| gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes | 2.1 |
| iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta | |
| utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere | |
| plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam | 3.1 |
| plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, | |
| magistro equitum de plebe dicto. id aegre patres passos | 4.1 |
| accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud | |
| patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum | |
| maius quam tribuni consularis imperium esse. | |
| Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum | 5.1 |
| indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi | |
| uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod | |
| dissimulando petebant plebem: nonum se annum iam uelut | 6.1 |
| in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo | |
| publice emolumento stare. consenuisse iam secum et | |
| rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. | |
| primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, | 7.1 |
| deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postre- | |
| mo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec collegas | 8.1 |
| nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen | |
| plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: | |
| se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem | 9.1 |
| ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessori- | |
| bus extemplo, si uelit, habere posse. quae munera quando | 10.1 |
| tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas | |
| de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum | |
| incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare | |
| ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potenti- | 5 |
| bus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios | |
| non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relin- | |
| quat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid | 11.1 |
| uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. | |
| si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse | |
| quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim | |
| quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id | 12.1 |
| modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione | |
| honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata | |
| sint habituros. |