| aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum | 6.40.1.1 |
| prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros | |
| patrum defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, | 2.1 |
| dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum pro- | |
| cessisse et locutus in hanc fere sententiam esse: 'neque | 3.1 |
| nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum | |
| familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tri- | |
| bunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam | |
| inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate | 5 |
| fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. quorum alte- | 4.1 |
| rum neque nego neque infitias eo—nos, ex quo adsciti sumus | |
| simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos | |
| aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter | |
| quas nos esse uoluistis dici uere posset: illud alterum pro | 5.1 |
| me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae | |
| pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam | |
| incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos | |
| neque in magistratibus quod incommodum plebi esset | 5 |
| scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra | |
| utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, | |
| uere referri posse. an hoc, si Claudiae familiae non sim | 6.1 |
| nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, | |
| qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera | |
| ciuitate sciam, reticere possim L. illum Sextium et C. Lici- | 7.1 |
| nium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae | |
| nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent | |
| potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus | |
| iubendis se permissuros esse? | 5 |
| '"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum | 8.1 |
| tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos | |
| adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? | |
| sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos | 9.1 |
| plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu | |
| placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes | |
| coniunctim accipiatis." obsecro uos, Tarquinii tribuni | 10.1 |
| plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare | |
| "bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas | |
| salubres nobis censemus esse, antiquare alias." "non" | 11.1 |
| inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes | |
| pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti | |
| L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indigna- | |
| ris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil | 5 |
| fero"; ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum | 12.1 |
| cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum | |
| uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi | |
| frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac | |
| rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod com- | 5 |
| modum est populo accipere, nemo erit qui ferat? illud si quis | 13.1 |
| patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius | |
| diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Qui- | |
| rites, ferret? nunquamne uos res potius quam auctores spec- | 14.1 |
| tabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis | |
| auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis? | |
| at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qua- | 15.1 |
| lis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, | |
| Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis | |
| quos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique | 16.1 |
| alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios | |
| creandi potestatem uobis permittit? si hodie bella sint, | 17.1 |
| quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale | |
| Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia | |
| haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et | |
| quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne | 5 |
| ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de | |
| repulsa dimicare? hocine est in commune honores uocare, ut | 18.1 |
| duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? | |
| et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus | |
| praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio | |
| est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem | 5 |
| eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris? "timeo" | 19.1 |
| inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis | |
| plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uolun- | |
| tate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non | |
| uoltis imponam"? quid sequitur, nisi ut ne beneficium | 20.1 |
| quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit | |
| plebeius et lege se non suffragio creatum dicat? |