| quomodo | 6.41.1.1 |
| extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita | |
| maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem | |
| debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores | |
| malunt. est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui | 2.1 |
| certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum | |
| censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra neces- | |
| saria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat. | |
| omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua | 3.1 |
| potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est | |
| hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum | |
| facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis | |
| nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare | 5 |
| interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit? | |
| de indignitate satis dictum est—etenim dignitas ad ho- | 4.1 |
| mines pertinet—: quid de religionibus atque auspiciis—quae | |
| propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est— | |
| loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello | |
| ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret? | 5 |
| penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe | 5.1 |
| penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus au- | |
| spicato creatur; nobis adeo propria sunt auspicia, ut non | 6.1 |
| solum quos populus creat patricios magistratus non aliter | |
| quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio | |
| populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia | |
| habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. | 5 |
| quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios | 7.1 |
| consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? | |
| eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli | 8.1 |
| non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occe- | |
| cinerit auis?" parua sunt haec; sed parua ista non con- | |
| temnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt; nunc | 9.1 |
| nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caeri- | |
| monias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli | |
| reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo | |
| sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorum- | 5 |
| que curam, quibus nefas est; non leges auspicato ferantur, | 10.1 |
| non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis | |
| patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus | |
| ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, | |
| quia agros dono dant. tanta dulcedo est ex alienis fortunis | 11.1 |
| praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas | |
| in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari | |
| cum qua omnis humana societas tollitur? omnium rerum | 12.1 |
| causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod | |
| faxitis deos uelim fortunare.' |