| annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis | 7.1.1.1 |
| nouis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate; | |
| hos sibi patricii quaesiuere honores pro concesso plebi altero | |
| consulatu. plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus | 2.1 |
| erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. filio Camillo, | |
| aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, | |
| suarum gentium uiris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio | |
| collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus. principio | 3.1 |
| anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari | |
| iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. | |
| cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem | 4.1 |
| ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio | |
| simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis | 5.1 |
| quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curu- | |
| libus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas | |
| sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et | 6.1 |
| collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, uere- | |
| cundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles | |
| curules creari. primo ut alternis annis ex plebe fierent con- | |
| uenerat: postea promiscuum fuit. | 5 |
| inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus et ab seditione | 7.1 |
| et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis uaca- | |
| rent, pestilentia ingens orta. censorem, aedilem curulem, | 8.1 |
| tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multi- | |
| tudine alia multa funera fuisse; maximeque eam pestilentiam | |
| insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit. fuit | 9.1 |
| enim uere uir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque | |
| priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, uel desiderio | |
| ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate | |
| qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; par | 10.1 |
| deinde per quinque et uiginti annos—tot enim postea uixit— | |
| titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum | |
| a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent. |