| et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio | 7.2.1.1 |
| Stolone consulibus pestilentia fuit. eo nihil dignum memoria | |
| actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum | 2.1 |
| post conditam urbem lectisternium fuit; et cum uis morbi | 3.1 |
| nec humanis consiliis nec ope diuina leuaretur, uictis super- | |
| stitione animis ludi quoque scenici—noua res bellicoso | |
| populo, nam circi modo spectaculum fuerat—inter alia | |
| caelestis irae placamina instituti dicuntur; ceterum parua | 4.1 |
| quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res | |
| fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu | |
| ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud | |
| indecoros motus more Tusco dabant. imitari deinde eos | 5.1 |
| iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersi- | |
| bus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. accepta itaque | 6.1 |
| res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus, | |
| quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus | |
| inditum; qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem in- | 7.1 |
| compositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas | |
| modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque | |
| congruenti peragebant. | |
| Liuius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus | 8.1 |
| argumento fabulam serere, idem scilicet—id quod omnes | |
| tum erant—suorum carminum actor, dicitur, cum saepius | 9.1 |
| reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canen- | |
| dum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto | |
| magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat. inde | 10.1 |
| ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum | |
| ipsorum uoci relicta. postquam lege hac fabularum ab risu | 11.1 |
| ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim | |
| uerterat, iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa | |
| inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare | |
| coepit; unde exodia postea appellata consertaque fabellis | 5 |
| potissimum Atellanis sunt; quod genus ludorum ab Oscis | 12.1 |
| acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa | |
| est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu | |
| moueantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, | |
| faciant. inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque | 13.1 |
| prima origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano | |
| initio res in hanc uix opulentis regnis tolerabilem insaniam | |
| uenerit. |