| nec tamen ludorum primum initium procurandis religioni- | 7.3.1.1 |
| bus datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit; | |
| quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso | 2.1 |
| inrigatus impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernanti- | |
| busque placamina irae, terrorem ingentem fecit. itaque Cn. | 3.1 |
| Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum pia- | |
| culorum magis conquisitio animos quam corpora morbi | |
| adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilen- | |
| tiam quondam clauo ab dictatore fixo sedatam. ea religione | 4.1 |
| adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit; | |
| dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equi- | |
| tum dixit. | |
| lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui | 5.1 |
| praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; | |
| fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua | |
| parte Mineruae templum est. eum clauum, quia rarae per | 6.1 |
| ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse | |
| ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus | |
| Mineruae inuentum sit.—Uolsiniis quoque clauos indices | 7.1 |
| numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, | |
| comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius | |
| adfirmat.—M. Horatius consul †ex lege templum† Iouis | 8.1 |
| optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consuli- | |
| bus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne | |
| claui figendi translatum est. intermisso deinde more digna | |
| etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur. qua | 9.1 |
| de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non | |
| soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum | |
| adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque | |
| omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia | 5 |
| uictus dictatura abiit. |