| neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio | 7.4.1.1 |
| Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. | |
| Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu, non damno | 2.1 |
| modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim | |
| uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in | |
| uincula ductis, inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum in- | 3.1 |
| genium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, | |
| ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in | |
| alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. | |
| criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuue- | 4.1 |
| nem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, pena- | |
| tibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus | |
| seruile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi | 5.1 |
| summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria | |
| disceret uere imperioso patre se natum esse. at quam ob | |
| noxam? quia infacundior sit et lingua impromptus; quod | 6.1 |
| naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in | |
| eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne facien- | |
| dum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere | |
| si quid ex progenie sua parum prosperum sit; at hercule | 7.1 |
| L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii | |
| insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris | |
| sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes | |
| habendo. | 5 |