| omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis | 7.5.1.1 |
| inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam | |
| inuidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes di | 2.1 |
| hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis | |
| eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi | |
| et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile. | |
| inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque | 3.1 |
| a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum | |
| pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo | |
| ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse. mox introductus | 4.1 |
| —etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid | |
| noui aut consilii ad rem agendam deferre—salute accepta | |
| redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit. | |
| procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super | 5.1 |
| lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba | |
| iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nun- | |
| quam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. | |
| pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se | 6.1 |
| solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud | |
| minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, | |
| adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea | |
| ui subactum se incepto destitisse. nec, perinde ut maluisset | 7.1 |
| plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo | |
| potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; | |
| eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas | |
| patria nihil a pietate auertisset. itaque non patri modo re- | 8.1 |
| missa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res | |
| honori fuit et, cum eo anno primum placuisset tribunos | 9.1 |
| militum ad legiones suffragio fieri—nam [et] antea, sicut | |
| nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant—, | |
| secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad | |
| conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu | 5 |
| hominum iuuentam egisset. |