| eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum | 7.6.1.1 |
| medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitu- | |
| dinem dicitur; neque eam uoraginem coniectu terrae, cum | 2.1 |
| pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum | |
| monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus | |
| posset; id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem | 3.1 |
| publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Cur- | |
| tium, iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes | |
| an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque | |
| esset; silentio facto templa deorum immortalium, quae | 4.1 |
| foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in | |
| caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porri- | |
| gentem, se deuouisse; equo deinde quam poterat maxime | 5.1 |
| exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; | |
| donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac | |
| mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo | |
| T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. cura | 6.1 |
| non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc | |
| fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; | |
| et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. | |
| post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis | 7.1 |
| consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam | |
| misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello | |
| indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens | |
| iussit. L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in | 8.1 |
| exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul | |
| bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, | |
| ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habi- | |
| tura. forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno | 9.1 |
| conatu profectus in insidias praecipitaret <et> legionibus | |
| necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem | |
| intercepissent occideretur. quod ubi est Romam nuntiatum, | 10.1 |
| nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quan- | |
| tum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus | |
| locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia | |
| quo nefas esset; potuisse patres plebi scito pelli honoribus | 11.1 |
| suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem | |
| ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae | |
| ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, | |
| deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde | 5 |
| turbato gentium iure comitia haberentur. his uocibus | 12.1 |
| curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat | |
| legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se | |
| consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Ser- | |
| uilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum. | 5 |