| priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos ueni- | 7.7.1.1 |
| rent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egre- | |
| gie est. in Hernicos morte consulis contemptim ad castra | 2.1 |
| Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hor- | |
| tante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis | |
| eruptio est facta. multum ab spe adeundi ualli res Hernicis | |
| afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere. dictatoris | 3.1 |
| deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae | |
| duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati mili- | |
| tumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul audien- | |
| tibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemu- | 5 |
| landas uirtutes acuit. neque segnius ad hostes bellum | 4.1 |
| apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari | |
| auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. omne | |
| Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadrin- | |
| genariae octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur. | 5 |
| hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex | 5.1 |
| acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque im- | |
| pleuere; immunes quoque operum militarium erant, ut in | |
| unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili | |
| parte adnitendum scirent; extra ordinem etiam in acie locati | 6.1 |
| quo conspectior uirtus esset. | |
| duum milium planities castra Romana ab Hernicis diri- | |
| mebat; ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum | |
| est. primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe | 7.1 |
| conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. | |
| postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior | 8.1 |
| erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius | |
| relictis equis, clamore ingenti prouolant ante signa et nouam | |
| integrant pugnam; neque sustineri poterant, ni extraordinariae | 9.1 |
| cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent. |