| tunc inter primores duorum populorum res geritur; quid- | 7.8.1.1 |
| quid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex | |
| quam pro numero damnum est. uolgus aliud armatorum, | |
| uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute | |
| aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures uolnera acci- | 5 |
| piunt; tandem equites alius alium increpantes, quid deinde | 2.1 |
| restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem | |
| neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam | |
| exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent | |
| et alieno pugnarent loco?—his inter se uocibus concitati | 3.1 |
| clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt | |
| hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auer- | |
| tunt; neque, tam uires pares quae superauerit res facile | 4.1 |
| dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et | |
| extollere animos et minuere potuit. usque ad castra fugien- | 5.1 |
| tes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, | |
| quia serum erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum tenue- | |
| rat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo | |
| in noctem tractum erat certamen.—postero die deserta fuga | 6.1 |
| castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmen- | |
| que fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum | |
| infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros | |
| trepida fuga palatum est. nec Romanis incruenta uictoria | 7.1 |
| fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae | |
| fuit, aliquot equites Romani cecidere. |