| insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus | 7.9.1.1 |
| consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in | |
| agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuer- | |
| tentibus inde eis Tiburtes portas clausere. ea ultima fuit | 2.1 |
| causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae | |
| essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo | |
| indiceretur. | |
| dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis | 3.1 |
| constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem. | |
| Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio | 4.1 |
| consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre | |
| festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum | |
| prauae cupiditati fuerit. quaesita ea propriae familiae laus | 5.1 |
| leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei | |
| in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli | |
| Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus. | |
| eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans | 6.1 |
| pontem Anienis castra habuere. | |
| dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, | |
| omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab | |
| urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit. pons | 7.1 |
| in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium | |
| esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui | |
| potirentur incertis uiribus satis discerni poterat. tum | 8.1 |
| eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus pro- | |
| cessit et quantum maxima uoce potuit 'quem nunc' inquit | |
| 'Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pug- | |
| nam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit | 5 |
| melior.' |