| diu inter primores iuuenum Romanorum silentium | 7.10.1.1 |
| fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam | |
| sortem periculi petere nollent; tum T. Manlius L. filius, | 2.1 |
| qui patrem a uexatione tribunicia uindicauerat, ex statione | |
| ad dictatorem pergit; 'iniussu tuo' inquit, 'imperator, extra | |
| ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam ui- | |
| deam: si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere, quando | 3.1 |
| adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum | |
| quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.' tum dic- | 4.1 |
| tator 'macte uirtute' inquit 'ac pietate in patrem patriamque, | |
| T. Manli, esto. perge et nomen Romanum inuictum iuuan- | |
| tibus dis praesta.' armant inde iuuenem aequales; pedestre | 5.1 |
| scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili | |
| pugnam. armatum adornatumque aduersus Gallum stolide | |
| laetum et—quoniam id quoque memoria dignum antiquis | |
| uisum est—linguam etiam ab inrisu exserentem producunt. | 5 |
| recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati | 6.1 |
| spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequa- | |
| quam uisu ac specie aestimantibus pares. corpus alteri | 7.1 |
| magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro | |
| caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura | |
| modicaque in armis habilibus magis quam decoris species; | |
| non cantus, non exsultatio armorumque agitatio uana sed | 8.1 |
| pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam | |
| in discrimen ipsum certaminis distulerat. ubi constitere | 9.1 |
| inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque | |
| pendentibus, Gallus uelut moles superne imminens proiecto | |
| laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum | |
| ingenti sonitu ensem deiecit; Romanus mucrone subrecto, | 10.1 |
| cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior | |
| periculo uolneris factus insinuasset se inter corpus armaque, | |
| uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit et | |
| in spatium ingens ruentem porrexit hostem. iacentis inde | 11.1 |
| corpus ab omni alia uexatione intactum uno torque spoliauit, | |
| quem respersum cruore collo circumdedit suo. defixerat | 12.1 |
| pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione | |
| obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad | |
| dictatorem perducunt. inter carminum prope modo incon- | 13.1 |
| dita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen | |
| auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae honori | |
| fuit. dictator coronam auream addidit donum mirisque | 14.1 |
| pro contione eam pugnam laudibus tulit. |