| et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti | 7.11.1.1 |
| dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis | |
| trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli | |
| facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in | |
| Campaniam transierit. ea fuit causa cur proximo anno | 2.1 |
| C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio | |
| Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes | |
| iussu populi exercitum duceret. ad quorum auxilium cum | 3.1 |
| Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano | |
| Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus | |
| sunt factae; et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule | 4.1 |
| contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem | |
| creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium | |
| magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere | |
| id bellum euenisset, ludos magnos uouit. dictator ad con- | 5.1 |
| tinendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso ma- | |
| nere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento | |
| adegit. pugnatum haud procul porta Collina est totius | 6.1 |
| uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac libe- | |
| rorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum | |
| subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem | |
| accendebant. magna utrimque edita caede auertitur tandem | 7.1 |
| acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici | |
| petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure ex- | |
| cepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis | |
| intra portas compelluntur. egregie cum ab dictatore tum | 8.1 |
| ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis | |
| primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes | |
| totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit. dictator con- | 9.1 |
| sulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et | |
| suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdi- | |
| cauit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum trium- | |
| phum egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret. | 5 |
| inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum | 10.1 |
| secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepida- | |
| tionisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se | |
| quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios | |
| caedi, recepisse se intra urbem; eam rem triumpho dignam | 11.1 |
| uisam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent | |
| tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepida- | |
| tionem ante moenia sua uisuros. |