itaque insequenti anno 7.12.1.1
M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio
noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam
uenerunt. terrorem repente ex somno excitatis subita res 2.1
et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui
aut unde hostes aduenissent; conclamatum tamen celeriter 3.1
ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati.
et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia
neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis
egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros 5
adgrediuntur; apparuitque occasione magis quam uirtute 4.1
fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum
sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum
eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et
plebem metu tam propinqui belli compressam. 5
alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam] 5.1
terribilior [urbi]: populabundi Tarquinienses fines Roma- 6.1
nos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere
rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et
C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea pro-
uincia, Plautio Hernici euenere. 5
Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter mul- 7.1
tos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna
uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis inter-
miserant annis, accepta. quo praesidio cum fulta res 8.1
Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse
atque inde circa Pedum consedisse auditum est. dictatorem 9.1
dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius
dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi
robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa
aduersus Gallos duxerunt. lentius id aliquanto bellum 10.1
quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum
auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in
arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uin-
ceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret 11.1
res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus
deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato com-
meatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corpori-
bus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua 5
eadem languesceret mora.
his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat 12.1
poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre
id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dicta-
torem sermonibus carpere, interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum: 5
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil 13.1
agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat.
eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine
Romam ituros. immiscerique militibus centuriones nec in 14.1
circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in
unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem
crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo
ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius, 5
ut uirtute eius dignum esset.