| septimum primum pilum iam | 7.13.1.1 |
| Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria | |
| stipendia fecisset, uir factis nobilior. | |
| is praecedens militum agmen ad tribunal pergit miranti- | 2.1 |
| que Sulpicio non turbam magis quam turbae principem | |
| Tullium, imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dic- | 3.1 |
| tator' inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te | |
| ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine | |
| armis orauit me ut suam causam apud te agerem. equidem, | 4.1 |
| sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa | |
| obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum cen- | |
| serem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere | |
| flagitii memoriam noua gloria patereris. etiam ad Alliam | 5.1 |
| fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam | |
| profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum | |
| benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria | |
| est integra; quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et | 6.1 |
| hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omni- | |
| bus contumeliis eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius | |
| patimur—exercitum tuum sine animis, sine armis, sine | |
| manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de | 5 |
| nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem | |
| iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus, cur | 7.1 |
| ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, | |
| manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra | |
| uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est. sin | 8.1 |
| autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et con- | |
| sensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, | |
| a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae | |
| dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe | 5 |
| patribus—quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua | |
| habituram dicat, quis tandem suscenseat?—milites nos esse | 9.1 |
| non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si | |
| quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dig- | |
| num sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae | |
| potius quam in castris acturos. haec dicta sint patribus. | 10.1 |
| te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam | |
| facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi | |
| lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, | |
| tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gra- | 5 |
| tantes ouantesque adire.' orationem Tulli exceperunt | 11.1 |
| preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere | |
| arma iuberet, clamabant. |