| dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili | 7.14.1.1 |
| actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in> | |
| se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo | 2.1 |
| acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore | |
| petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue im- | |
| peratoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae | |
| ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne | 5 |
| quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret; | |
| nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi | 3.1 |
| quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in | |
| potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; | |
| ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab im- | |
| peratore non detur. dum haec loquuntur, iumenta forte | 4.1 |
| pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani | |
| ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab | |
| Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. | |
| iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter di- | 5.1 |
| remptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe | |
| eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam | |
| dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos. | |
| dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus | 6.1 |
| ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare | |
| coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti | |
| animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque | |
| externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: | 5 |
| mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis | 7.1 |
| agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos | |
| imponit. his fere mille effectis centum admiscet equites et | 8.1 |
| nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare | |
| iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum. | |
| ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem | 9.1 |
| coepit sedulo, ut aduersus montes consisteret hostis, in- | 10.1 |
| structo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene | |
| ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non | |
| descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos | |
| repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt | 5 |
| priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur. |