| acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri | 7.15.1.1 |
| potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium | |
| nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites | |
| spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi | 2.1 |
| minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum | |
| imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum | |
| ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi | |
| fuerint, in castris feroces, in acie pauidi? uera audiebant; | 3.1 |
| itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium | |
| tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus | |
| prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos | |
| auertit. ipse dictator, post quam labantem una parte uidit | 4.1 |
| aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium | |
| congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod | |
| conuenerat dedit. ubi inde quoque nouus clamor ortus et | 5.1 |
| tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum | |
| metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad | |
| castra ferebantur. ubi cum occurrisset eis M. Ualerius | 6.1 |
| magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat | |
| hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam | |
| plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque ex- | |
| cepti sunt; et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox | 7.1 |
| caedes post sedatum proelium fuit. nec alius post M. Furium | 8.1 |
| quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri | |
| quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quad- | |
| rato saeptum in Capitolio sacrauit. | |
| eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam | 9.1 |
| Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega | |
| eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pug- | |
| nauit. nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod | 10.1 |
| trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses | |
| immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia | |
| populi Romani insignitior fuit. accessit ad eam cladem et | 11.1 |
| uastatio Romani agri, quam Priuernates, Ueliterni deinde, | |
| incursione repentina fecerunt. | |
| eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; | |
| ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de am- | 12.1 |
| bitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum | |
| primum ad populum latum est; eaque rogatione nouorum | 13.1 |
| maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula | |
| obire soliti erant, compressam credebant. |