| haud aeque laeta | 7.16.1.1 |
| patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus | |
| de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis | |
| rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit | |
| [accepit]. | 5 |
| ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes | 2.1 |
| exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus | |
| eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male | |
| pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddide- | |
| rant. ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum | 3.1 |
| in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit | |
| militemque praeda impleuit. ad copiam rerum addidit | |
| munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti | |
| rem priuatam militi fauit. Priuernates cum ante moenia sua | 4.1 |
| castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militi- | |
| bus 'castra nunc' inquit 'uobis hostium urbemque praedae | |
| do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos | |
| nec praedae magis quam pugnae paratos esse.' signum | 5.1 |
| poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces | |
| in proelium uadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo | |
| ante dictum est, exclamat 'adspice, imperator' inquit, | |
| 'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet', | 5 |
| piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit. | |
| sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu | 6.1 |
| auertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum | |
| iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem | |
| acceperunt. triumphus de Priuernatibus actus. | |
| ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod | 7.1 |
| legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de | |
| uicensima eorum qui manumitterentur tulit. patres, quia | |
| ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset, | |
| auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis, non tam lege quam | 8.1 |
| exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite | |
| sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis | |
| uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri | |
| posse. | 5 |
| eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua | 9.1 |
| lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum | |
| agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem | |
| legi fecisset. |