| noui consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. | 7.17.1.1 |
| Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum | |
| cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem | 2.1 |
| compulso agros uastauit; Falisci Tarquiniensesque alterum | |
| consulem prima pugna fuderunt. inde terror maximus fuit | 3.1 |
| quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque | |
| praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turba- | |
| uerunt specie. et tum quidem uelut lymphati et attoniti | |
| munimentis suis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi | 4.1 |
| consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula | |
| pauentes inridebant increpabantque, uertit animos repente | |
| pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut caeci ruebant. | |
| discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos | 5.1 |
| se intulissent, auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die | |
| potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt, militaribus | |
| iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauo- | |
| rem. concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tar- | 6.1 |
| quiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt. | |
| aduersus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus | |
| de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium | |
| dixit. id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam | 7.1 |
| iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid | |
| dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. eo promp- | |
| tius cuncta ferente dictatore populus iussit. profectus | 8.1 |
| ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque | |
| fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum | |
| uagos palantes oppressit; castra quoque necopinato adgressus | 9.1 |
| cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut | |
| ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu | |
| triumphauit. | |
| quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comi- | 10.1 |
| tia consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello | |
| retinebatur, res ad interregnum redit. interreges deinceps | 11.1 |
| Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius | |
| C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus. | |
| in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii | 12.1 |
| consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex | |
| Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcum- | |
| que postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; | |
| iussum populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni | 13.1 |
| nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii | |
| consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ua- | |
| lerius Publicola eodemque die magistratum inierunt, |