| hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. | 1.37.1.1 |
| sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, | |
| ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim | |
| lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen | |
| conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in] | 5 |
| ratibus impacta sublicis<que> cum haererent, pontem in- | |
| cendunt. ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et | 2.1 |
| fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem | |
| effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma | |
| ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset | |
| insignem uictoriam fecere. eo proelio praecipua equitum | 3.1 |
| gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pellere- | |
| tur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus | |
| ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter in- | |
| stantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent. montes | 4.1 |
| effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, | |
| ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tar- | 5.1 |
| quinius, instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Ro- | |
| mam missis, spoliis hostium—id uotum Uolcano erat—ingenti | |
| cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum | |
| inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos me- | 6.1 |
| lius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat | |
| spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque | |
| ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere. |