| muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sa- | 1.36.1.1 |
| binum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit | |
| ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac pro- | |
| hibere exercitus Romanus posset. itaque trepidatum Romae | 2.1 |
| est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugna- | |
| tum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque | |
| spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarqui- | |
| nius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, | 5 |
| Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere | |
| alias constituit suoque insignes relinquere nomine. id quia | 3.1 |
| inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus | |
| ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui | |
| nisi aues addixissent posse. ex eo ira regi mota; eludens- | 4.1 |
| que artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura | |
| fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille | |
| augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui | |
| hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. | 5 |
| cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.' | |
| tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. statua | 5.1 |
| Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in | |
| gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem | |
| loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius | |
| monumentum. auguriis certe sacerdotioque augurum tantus | 6.1 |
| honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato | |
| gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi | |
| aues non admisissent, dirimerentur. neque tum Tarquinius | 7.1 |
| de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum | |
| tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus cen- | |
| turiis essent. posteriores modo sub iisdem nominibus qui | 8.1 |
| additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt | |
| sex uocant centurias. |