| regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superio- | 1.35.1.1 |
| rum regum belli pacisque et artibus et gloria par. iam filii | |
| prope puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare | |
| ut quam primum comitia regi creando fierent. quibus in- | 2.1 |
| dictis sub tempus pueros uenatum ablegauit. isque primus | |
| et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad | |
| conciliandos plebis animos compositam: [cum] se non rem | 3.1 |
| nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indig- | |
| nari mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum | |
| adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex | |
| hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, | 5 |
| in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam | 4.1 |
| cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem | |
| partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, | |
| Romae se quam in uetere patria uixisse; domi militiaeque | 5.1 |
| sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se | |
| iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in | |
| regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso | |
| certasse. haec eum haud falsa memorantem ingenti con- | 6.1 |
| sensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera | |
| egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnan- | |
| tem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augen- | |
| dae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde | 5 |
| minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis | |
| cuius beneficio in curiam uenerant. | |
| bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas | 7.1 |
| ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama | |
| fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores | |
| reges fecit. tum primum circo qui nunc maximus dicitur | 8.1 |
| designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi | |
| spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectauere | 9.1 |
| furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. | |
| ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. | |
| sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique | |
| uarie appellati. ab eodem rege et circa forum priuatis | 10.1 |
| aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae. |