| Anco regnante Lucumo, uir impiger ac diuitiis potens, | 1.34.1.1 |
| Romam commigrauit cupidine maxime ac spe magni hono- | |
| ris, cuius adipiscendi Tarquiniis—nam ibi quoque peregrina | |
| stirpe oriundus erat—facultas non fuerat. Demarati Corinthii | 2.1 |
| filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis | |
| forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. nomina | |
| his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri | |
| bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur | 5 |
| uxore grauida relicta. nec diu manet superstes filio pater; | 3.1 |
| qui cum, ignorans nurum uentrem ferre, immemor in testan- | |
| do nepotis decessisset, puero post aui mortem in nullam | |
| sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen. | |
| Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum diuitiae | 4.1 |
| iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, | |
| summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat | |
| humiliora sineret ea quo innupsisset. spernentibus Etruscis | 5.1 |
| Lucumonem exsule aduena ortum, ferre indignitatem non | |
| potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo | |
| uirum honoratum uideret, consilium migrandi ab Tarquiniis | |
| cepit. Roma est ad id potissima uisa: in nouo populo, ubi | 6.1 |
| omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit, futurum locum | |
| forti ac strenuo uiro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum | |
| in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum | |
| nobilemque una imagine Numae esse. facile persuadet ut | 7.1 |
| cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria | |
| esset. sublatis itaque rebus amigrant Romam. ad Ianicu- | 8.1 |
| lum forte uentum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore | |
| aquila suspensis demissa leuiter alis pilleum aufert, superque | |
| carpentum cum magno clangore uolitans rursus uelut mini- | |
| sterio diuinitus missa capiti apte reponit; inde sublimis abiit. | 5 |
| accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita ut uolgo | 9.1 |
| Etrusci caelestium prodigiorum mulier. excelsa et alta | |
| sperare complexa uirum iubet: eam alitem ea regione caeli | |
| et eius dei nuntiam uenisse; circa summum culmen hominis | |
| auspicium fecisse; leuasse humano superpositum capiti decus | 5 |
| ut diuinitus eidem redderet. has spes cogitationesque | 10.1 |
| secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi com- | |
| parato L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis con- | 11.1 |
| spicuum eum nouitas diuitiaeque faciebant; et ipse fortunam | |
| benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque quos | |
| poterat sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque | |
| de eo fama perlata est. notitiamque eam breui apud regem | 12.1 |
| liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae | |
| adduxerat iura, ut publicis pariter ac priuatis consiliis bello | |
| domique interesset et per omnia expertus postremo tutor | |
| etiam liberis regis testamento institueretur. | 5 |