| Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibus- | 1.33.1.1 |
| que aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, | |
| urbem Latinorum, ui cepit; secutusque morem regum prio- | |
| rum, qui rem Romanam auxerant hostibus in ciuitatem acci- | |
| piendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et cum circa | 2.1 |
| Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium | |
| atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum | |
| nouae multitudini datum. additi eodem haud ita multo | |
| post, Tellenis Ficanaque captis, noui ciues. Politorium inde | 3.1 |
| rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci | |
| Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne | |
| hostium semper receptaculum esset. postremo omni bello | 4.1 |
| Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, | |
| uaria uictoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus | |
| praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis | |
| aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa | 5 |
| contulerat. ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie | 5.1 |
| primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, | |
| tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis, | |
| quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae | |
| sedes. Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne | 6.1 |
| quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed | |
| etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum | |
| in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque | 7.1 |
| fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu locis, | |
| Anci regis opus est. ingenti incremento rebus auctis, cum | 8.1 |
| in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam | |
| facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem | |
| increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur. | |
| nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque. | 9.1 |
| Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium | |
| prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa | |
| factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri am- | |
| plificata. | 5 |