| mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, | 1.32.1.1 |
| ad patres redierat hique interregem nominauerant. quo | |
| comitia habente Ancum Marcium regem populus creauit; pa- | |
| tres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus | |
| Ancus Marcius erat. qui ut regnare coepit et auitae gloriae | 2.1 |
| memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una | |
| parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus | |
| aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut | |
| ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis | 5 |
| regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. | |
| inde et ciuibus otii cupidis et finitimis ciuitatibus facta spes | |
| in aui mores atque instituta regem abiturum. igitur Latini | 3.1 |
| cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant | |
| animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent | |
| repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desi- | |
| dem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse | 5 |
| regnum rati. medium erat in Anco ingenium, et Numae et | 4.1 |
| Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis neces- | |
| sariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo, | |
| etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile | |
| habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, tem- | 5 |
| poraque esse Tullo regi aptiora quam Numae. ut tamen, | 5.1 |
| quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae | |
| caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indi- | |
| cerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis | |
| quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur. | 5 |
| legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur, capite | 6.1 |
| uelato filo—lanae uelamen est—'audi, Iuppiter' inquit; | |
| 'audite, fines'—cuiuscumque gentis sunt, nominat—; 'au- | |
| diat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste | |
| pieque legatus uenio, uerbisque meis fides sit.' peragit | 5 |
| deinde postulata. inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste | 7.1 |
| impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum | |
| patriae compotem me nunquam siris esse.' haec, cum fines | 8.1 |
| suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit, | |
| haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis | |
| carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. si | 9.1 |
| non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta—tot | |
| enim sollemnes sunt—peractis bellum ita indicit: 'audi, | |
| Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, uosque | |
| terrestres uosque inferni, audite; ego uos testor populum | 10.1 |
| illum'—quicumque est, nominat—'iniustum esse neque | |
| ius persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu | |
| consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' cum | |
| †. . . . .† | 5 |
| nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his | 11.1 |
| ferme uerbis patres consulebat: 'quarum rerum litium causa- | |
| rum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri | |
| patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, | |
| quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec fecerunt, quas res | 5 |
| dari fieri [solui] oportuit, dic' inquit ei quem primum sen- | |
| tentiam rogabat, 'quid censes?' tum ille: 'puro pioque | 12.1 |
| duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' | |
| inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum | |
| qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consen- | |
| sum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut prae- | 5 |
| ustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus | |
| puberibus praesentibus diceret: 'quod populi Priscorum | 13.1 |
| Latinorum hominesque Prisci Latini aduersus populum Ro- | |
| manum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Ro- | |
| manus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse sena- | |
| tusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit | 5 |
| ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego popu- | |
| lusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibus- | |
| que Priscis Latinis bellum indico facioque.' id ubi dixisset, | 14.1 |
| hastam in fines eorum emittebat. hoc tum modo ab Latinis | |
| repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri | |
| acceperunt. |