| deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus | 1.31.1.1 |
| regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patri- | |
| busque est in monte Albano lapidibus pluuisse. quod cum | 2.1 |
| credi uix posset, missis ad id uisendum prodigium in con- | |
| spectu haud aliter quam cum grandinem uenti glomeratam | |
| in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. uisi etiam | 3.1 |
| audire uocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio | |
| ritu sacra Albani facerent, quae uelut dis quoque simul cum | |
| patria relictis obliuioni dederant, et aut Romana sacra sus- | |
| ceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum. | 5 |
| Romanis quoque ab eodem prodigio nouendiale sacrum | 4.1 |
| publice susceptum est, seu uoce caelesti ex Albano monte | |
| missa—nam id quoque traditur—seu haruspicum monitu; | |
| mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntia- | |
| retur feriae per nouem dies agerentur. | 5 |
| haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde | 5.1 |
| cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies | |
| dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae | |
| quam domi iuuenum corpora esse, donec ipse quoque longin- | |
| quo morbo est implicitus. tunc adeo fracti simul cum cor- | 6.1 |
| pore sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus | |
| regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis | |
| paruisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque | |
| etiam populum impleret. uolgo iam homines eum statum | 7.1 |
| rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem | |
| aegris corporibus relictam si pax ueniaque ab dis impetrata | |
| esset credebant. ipsum regem tradunt uoluentem commen- | 8.1 |
| tarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia | |
| Ioui Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse; | |
| sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum | |
| nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati | 5 |
| praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus | |
| magna gloria belli regnauit annos duos et triginta. |