| extremo anno comitia consularia certamen patrum ac | 7.21.1.1 |
| plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi | |
| ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato | |
| tollere potius totum e re publica consulatum quam promis- | |
| cuum patribus ac plebi facere. prolatandis igitur comitiis | 2.1 |
| cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. | |
| infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, | |
| ad undecimum interregem seditionibus certatum est. legis | 3.1 |
| Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi | |
| fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus | |
| publicis erumpebant. quorum taedio patres L. Cornelium | 4.1 |
| Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem | |
| Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae | |
| datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. inclinatis semel | 5.1 |
| in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, | |
| quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solu- | |
| tionem alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris | |
| creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt. | 5 |
| meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monu- | 6.1 |
| menta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius | |
| P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius. qui | 7.1 |
| rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper | |
| certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio | |
| magis publico quam iactura sustinuerunt. tarda enim | 8.1 |
| nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus | |
| aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut | |
| populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis | |
| liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis | 5 |
| partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit. | |
| terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim | 9.1 |
| populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castris | |
| —eo enim ad consules missum senatus consultum est— | |
| C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. cete- | |
| rum foris tranquilla omnia fuere: | 5 |