| temptatum domi per | 7.22.1.1 |
| dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad | |
| interregnum perduxit. duo interreges, C. Sulpicius et | 2.1 |
| M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra te- | |
| tenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris | |
| alieni, ut ambo patricii consules crearentur. creati ipse | 3.1 |
| C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinc- | |
| tius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen | |
| Quinctio adiciunt, ad bellum ambo profecti, Faliscum | 4.1 |
| Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso | |
| hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo popu- | |
| landoque gesserunt bella; cuius lentae uelut tabis senio | 5.1 |
| uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, | |
| dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in | |
| quadraginta annos impetrauerunt. | |
| ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum | 6.1 |
| aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum | |
| rerum mutauerat dominos, censum agi placuit. ceterum | 7.1 |
| cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus | |
| censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator | |
| de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit; quod uide- | 8.1 |
| batur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte | |
| patricii consules erant, qui rationem eius se habituros nega- | |
| bant; sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni | 9.1 |
| omni ui <ut> reciperaturi ius consularibus comitiis amissum | |
| adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fas- | |
| tigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam | |
| aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes | 5 |
| uolebat. nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio | 10.1 |
| †Naeuio censor† Marcius crearetur. | |
| dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo | |
| terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obser- | |
| uaretur. magister equitum dictatori additus Q. Seruilius. | 11.1 |
| nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum | |
| consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat: |