| eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile | 1.39.1.1 |
| fuit. puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput | |
| arsisse ferunt multorum in conspectu; plurimo igitur clamore | 2.1 |
| inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum qui- | |
| dam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina | |
| retentum, sedatoque eam tumultu moueri uetuisse puerum | |
| donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et | 5 |
| flammam abisse. tum abducto in secretum uiro Tanaquil | 3.1 |
| 'uiden tu puerum hunc' inquit, 'quem tam humili cultu | |
| educamus? scire licet hunc lumen quondam rebus nostris | |
| dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde ma- | |
| teriam ingentis publice priuatimque decoris omni indulgentia | 5 |
| nostra nutriamus.' inde puerum liberum loco coeptum ha- | 4.1 |
| beri erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortu- | |
| nae cultum excitantur. euenit facile quod dis cordi esset: | |
| iuuenis euasit uere indolis regiae nec, cum quaereretur gener | |
| Tarquinio, quisquam Romanae iuuentutis ulla arte conferri | 5 |
| potuit, filiamque ei suam rex despondit. hic quacumque de | 5.1 |
| causa tantus illi honos habitus credere prohibet serua natum | |
| eum paruumque ipsum seruisse. eorum magis sententiae | |
| sum qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe | |
| fuerat, grauidam uiro occiso uxorem, cum inter reliquas cap- | 5 |
| tiuas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana | |
| prohibitam ferunt seruitio partum Romae edidisse Prisci | |
| Tarquini <in> domo; inde tanto beneficio et inter mulieres | 6.1 |
| familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a paruo educ- | |
| tum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod | |
| capta patria in hostium manus uenerit, ut serua natus crede- | |
| retur fecisse. | 5 |