| duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat | 1.40.1.1 |
| Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebem- | |
| que longe maximo honore Ser. Tullius erat. tum Anci filii | 2.1 |
| duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio | |
| regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae aduenam non | |
| modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius | |
| iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret | 5 |
| regnum, sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in | 3.1 |
| eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus | |
| deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, | |
| id seruus serua natus possideat. cum commune Romani | |
| nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci | 5 |
| regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed seruis etiam | |
| regnum Romae pateret. ferro igitur eam arcere contu- | 4.1 |
| meliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum | |
| magis quam in Seruium eos stimulabat, et quia grauior ultor | |
| caedis, si superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum | |
| Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eun- | 5 |
| dem regni heredem facturus uidebatur; ob haec ipsi regi | |
| insidiae parantur. ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad | 5.1 |
| facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, | |
| in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie | |
| rixae in se omnes apparitores regios conuertunt; inde, cum | |
| ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam | 5 |
| peruenisset, uocati ad regem pergunt. primo uterque uoci- | 6.1 |
| ferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore | |
| et iussi in uicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem | |
| ex composito orditur. cum intentus in eum se rex totus | 7.1 |
| auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque | |
| in uolnere telo ambo se foras eiciunt. |