| Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, | 1.41.1.1 |
| illos fugientes lictores comprehendunt. clamor inde con- | |
| cursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter | |
| tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. simul quae | |
| curando uolneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo | 5 |
| comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur. | |
| Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum osten- | 2.1 |
| disset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne | |
| socrum inimicis ludibrio esse sinat. 'tuum est' inquit, | 3.1 |
| 'Serui, si uir es, regnum, non eorum qui alienis manibus | |
| pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere | |
| qui clarum hoc fore caput diuino quondam circumfuso igni | |
| portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc | 5 |
| expergiscere uere. et nos peregrini regnauimus; qui sis, | |
| non unde natus sis reputa. si tua re subita consilia torpent, | |
| at tu mea consilia sequere.' cum clamor impetusque multi- | 4.1 |
| tudinis uix sustineri posset, ex superiore parte aedium per | |
| fenestras in Nouam uiam uersas—habitabat enim rex ad Iouis | |
| Statoris—populum Tanaquil adloquitur. iubet bono animo | 5.1 |
| esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in | |
| corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus | |
| absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem | |
| ipsum eos uisuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto | 5 |
| audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis | |
| munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede | 6.1 |
| regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse | |
| simulat. itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tar- | |
| quinius celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas | |
| opes firmauit; tum demum palam factum est comploratione in | 5 |
| regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu | |
| populi, uoluntate patrum regnauit. Anci liberi iam tum com- | 7.1 |
| prensis sceleris ministris ut uiuere regem et tantas esse opes | |
| Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant. |