| nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis | 1.42.1.1 |
| munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus | |
| Tarquinium fuerat, talis aduersus se Tarquini liberum esset, | |
| duas filias iuuenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis | |
| iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis | 2.1 |
| quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque | |
| infesta faceret. | |
| peropportune ad praesentis quietem status bellum cum | |
| Ueientibus—iam enim indutiae exierant—aliisque Etruscis | 5 |
| sumptum. in eo bello et uirtus et fortuna enituit Tulli; | 3.1 |
| fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum | |
| seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. adgredi- | 4.1 |
| turque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmo- | |
| dum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem | |
| omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus | |
| dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. | 5 |
| censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro im- | 5.1 |
| perio, ex quo belli pacisque munia non uiritim, ut ante, sed | |
| pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et | |
| hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci decorum uel bello. |