| ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum | 1.43.1.1 |
| haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum | |
| ac iuniorum; prima classis omnes appellati; seniores ad | 2.1 |
| urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella | |
| gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, | |
| omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in | |
| hostem hastaque et gladius. additae huic classi duae fabrum | 3.1 |
| centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus | |
| ut machinas in bello ferrent. secunda classis intra centum | 4.1 |
| usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et | |
| ex iis, senioribus iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; | |
| arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia | |
| eadem. tertiae classis [in] quinquaginta milium censum | 5.1 |
| esse uoluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine | |
| aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae | |
| tantum ademptae. in quarta classe census quinque et | 6.1 |
| uiginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: | |
| nihil praeter hastam et uerutum datum. quinta classis | 7.1 |
| aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles | |
| hi secum gerebant; [in] his accensi cornicines tubicines- | |
| que in duas centurias distributi; undecim milibus haec clas- | |
| sis censebatur. hoc minor census reliquam multitudinem | 8.1 |
| habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. ita | |
| pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primori- | |
| bus ciuitatis duodecim scripsit centurias; sex item alias | 9.1 |
| centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus | |
| inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos | |
| dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, | |
| uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos | 5 |
| penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata | |
| onera. deinde est honos additus. non enim, ut ab Romulo | 10.1 |
| traditum ceteri seruauerant reges, uiritim suffragium eadem | |
| ui eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus | |
| facti, ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis | |
| omnis penes primores ciuitatis esset; equites enim uocabantur | 11.1 |
| primi, octoginta inde primae classis centuriae; ibi si uariaret | |
| —quod raro incidebat—secundae classis; nec fere unquam | |
| infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent. nec mi- | 12.1 |
| rari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quin- | |
| que et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis | |
| iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio sum- | |
| mam non conuenire. quadrifariam enim urbe diuisa [re- | 13.1 |
| gionibus] collibus qui habitabantur, partes eas tribus appel- | |
| lauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter | |
| ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae | |
| tribus ad centuriarum distributionem numerumque quic- | 5 |
| quam pertinuere. |