| censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis | 1.44.1.1 |
| latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues | |
| Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in | |
| campo Martio prima luce adessent. ibi instructum exerci- | 2.1 |
| tum omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lu- | |
| strum appellatum, quia is censendo finis factus est. milia | |
| octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum | |
| antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent | 5 |
| eum numerum fuisse. ad eam multitudinem urbs quoque | 3.1 |
| amplificanda uisa est. addit duos colles, Quirinalem Uimi- | |
| nalemque; Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique | |
| ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro | |
| circumdat urbem; ita pomerium profert. pomerium uerbi | 4.1 |
| uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est | |
| autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbi- | |
| bus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa | |
| terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte | 5 |
| aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam | |
| coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu | |
| pateret soli. hoc spatium quod neque habitari neque arari | 5.1 |
| fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus | |
| post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incre- | |
| mento semper quantum moenia processura erant tantum | |
| termini hi consecrati proferebantur. | 5 |