| huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis | 7.38.1.1 |
| essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exerci- | |
| tibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum. | |
| neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Car- | 2.1 |
| thaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum | |
| coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis cella ponere- | |
| tur; fuit pondo uiginti quinque. consules ambo de Samniti- | 3.1 |
| bus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, | |
| cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre | |
| nomen quam consulum esset. | |
| Campanorum deinde Suessulanorumque auditae lega- | 4.1 |
| tiones, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna | |
| mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. | |
| iam tum minime salubris militari disciplinae Capua | 5.1 |
| instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos | |
| auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis | |
| eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam | |
| antiquis cultoribus ademissent: neque immerito suum ipsorum | 6.1 |
| exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani | |
| agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se | |
| nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui | |
| suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? an | 7.1 |
| aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate | |
| perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa | |
| urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis | |
| in dies fenoris pati? haec agitata occultis coniurationibus | 8.1 |
| necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul | |
| C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, | |
| Q. Seruilio collega ad urbem relicto. itaque cum omnia ea, | 9.1 |
| sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et | |
| usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque | |
| et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quando- | |
| cumque uellent consilii exsequendi militarem impetum | 5 |
| frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post | |
| praesidia hibernatura—diuisa enim erant per Campaniae | 10.1 |
| urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. | |
| eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio. |