| ubi primum in conspectum uentum est <et> arma signa- | 7.40.1.1 |
| que agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras | |
| permulsit. nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem | 2.1 |
| nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio | |
| ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque | |
| congressus quaerere ac conloquia: Quinctius, quem armorum | 3.1 |
| etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam, | |
| Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios | |
| suum exercitum complexus. <is> ad conloquium processit. | |
| cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia | 4.1 |
| quam ab suis silentium datum. | |
| 'deos' inquit 'immortales, milites, uestros [publicos] | |
| meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex | |
| poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non | 5 |
| uictoriam darent. satis fuit eritque unde belli decus paria- | 5.1 |
| tur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter | |
| nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos | |
| facere potestis, si meminisse uoltis non uos in Samnio nec | 6.1 |
| in Uolscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles | |
| quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium | |
| uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque | |
| priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui | 5 |
| cepistis. ego sum M. Ualerius Coruus, milites, cuius uos | 7.1 |
| nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius | |
| superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti | |
| auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos. | |
| ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui | 8.1 |
| honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id speci- | |
| men mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut po- | |
| tuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox | |
| esse non solum plebi. quod meum factum dictumue consulis | 9.1 |
| grauius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequen- | |
| tes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; | |
| ut neque in hos meos et patriae meae milites <sim> mitior | |
| quam in uos—horreo dicere—hostes. ergo uos prius in me | 10.1 |
| strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, | |
| istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum | |
| est. inducite in animum quod non induxerunt patres | 11.1 |
| auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, | |
| non hi qui postea Auentinum insederunt. exspectate, dum | 12.1 |
| uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crini- | |
| bus passis obuiae ab urbe ueniant. tum Uolscorum legiones, | |
| quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus | |
| exercitus, ne destiteritis impio bello. T. Quincti, quocum- | 13.1 |
| que istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimican- | |
| dum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam | |
| honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra | |
| patriam. nunc ad pacificandum bene atque honeste inter | 14.1 |
| primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. | |
| postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis standum est | |
| potius quam impias inter nos conseramus manus.' | |
| T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos uersus 'me quo- | 15.1 |
| que' inquit, 'milites, si quis usus mei est, meliorem pacis | |
| quam belli habetis ducem. non enim illa modo Uolscus | 16.1 |
| aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester | |
| imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite | |
| aduersus uos uelle experiri. qui pugnarent uobiscum | 17.1 |
| infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime uobis, | |
| suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro, | |
| crederetis, eum elegit. pacem etiam qui uincere possunt | 18.1 |
| uolunt: quid nos uelle oportet? quin omissis ira et spe, | 19.1 |
| fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae | |
| permittimus fidei?' |