| approbantibus clamore cunctis T. | 7.41.1.1 |
| Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites | |
| fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet | |
| susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare | |
| solitus esset tueretur: sibi se priuatim nihil cauere; nolle | 2.1 |
| alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, | |
| quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit | |
| ne fraudi secessio esset. | |
| Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, | 3.1 |
| dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus | |
| tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi | |
| secessio esset. orauit etiam bona uenia Quirites ne quis | |
| eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret. lex quoque | 4.1 |
| sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi | |
| ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tri- | |
| bunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. id | 5.1 |
| propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alter- | |
| nis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, | |
| quem nunc primi pili appellant. huic infensi milites erant, | 6.1 |
| quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne parti- | |
| ceps eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t. itaque | 7.1 |
| cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetrare- | |
| tur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum | |
| honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent, | |
| perpulit ut id quoque ferretur. aeque impotens postulatum | 8.1 |
| fuit ut de stipendio equitum—merebant autem triplex ea | |
| tempestate—aera demerentur, quod aduersati coniurationi | |
| fuissent. |