| praeter haec inuenio apud quosdam L. Genucium tribu- | 7.42.1.1 |
| num plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret; item aliis | 2.1 |
| plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem | |
| annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique | |
| liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia | |
| concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires defectionem | 5 |
| habuisse. aliis annalibus proditum est neque dictatorem | 3.1 |
| Ualerium dictum sed per consules omnem rem actam neque | |
| antequam Romam ueniretur sed Romae eam multitudinem | |
| coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti | 4.1 |
| uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eum- | |
| que a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quar- | |
| tum lapidem profectos loco munito consedisse; nec ab | 5.1 |
| ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in | |
| aciem armati exercitus processissent, salutationem factam et | 6.1 |
| permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes | |
| milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos | |
| a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de con- | |
| cordia reconcilianda. adeo nihil praeterquam seditionem | 7.1 |
| fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores | |
| constat. | |
| et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus | 8.1 |
| graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit, | |
| et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates | |
| etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, | |
| incursione subita depopulati sunt. | 5 |