| haec, | 8.11.1.1 |
| etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua | |
| peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab | |
| re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, | |
| referre. | 5 |
| Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse | 2.1 |
| subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores | |
| inuenio. Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum de- | 3.1 |
| liberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum; et, | 4.1 |
| cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, | |
| nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro | |
| in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium | |
| dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse | 5 |
| Romanis soluendam. qui Latinorum pugnae superfuerant, | 5.1 |
| multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, | |
| Uescia urbs eis receptaculum fuit. ibi in conciliis Numisius | 6.1 |
| imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli | |
| utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen | |
| tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et | |
| illos gerere; funesta duo consulum praetoria, alterum parri- | 7.1 |
| cidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exerci- | |
| tum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante | |
| signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse. | |
| Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supple- | 8.1 |
| mento uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam; | |
| itaque si uideatur eis, se ex Latinis et ex Uolscis populis | 9.1 |
| iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam | |
| esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspec- | |
| tantes necopinato aduentu perculsurum. fallacibus litteris | 10.1 |
| circa Latium nomenque Uolscum missis, quia qui non inter- | |
| fuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, | |
| tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit. | |
| huic agmini Torquatus consul ad Trifanum—inter | 11.1 |
| Sinuessam Minturnasque is locus est—occurrit. priusquam | |
| castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum con- | |
| iectis pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res | 12.1 |
| sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros | |
| eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam | |
| Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. | 13.1 |
| Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus, qui populi | |
| Campani fuerat, usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae | |
| diuiditur. bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Pri- | 14.1 |
| uernati complerent data, terna in Falerno quadrantibus | |
| etiam pro longinquitate adiectis. extra poenam fuere | 15.1 |
| Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non | |
| desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum | |
| renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. | |
| equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque | 16.1 |
| ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. | |
| uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in | |
| singulos quotannis—fuere autem mille et sexcenti—denarios | |
| nummos quadringenos quinquagenos. | 5 |